HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT III: De consummatione templi, et Zacharia, et Aggaeo

#I Esdr. V#III Esdr. III#III Esdr IV#I Esdr. VI#ibid.#III Esdr. VI#Joan. II#III Esdr. VII

Cum audisset itaque Zorobabel hunc regnare, fiducialiter aggressus est reaedificare templum, Aggaeo et Zacharia exhortantibus populum. Qui praedicabant Deum eis offensum, eo quod habitarent in domibus laqueatis, et domus Domini esset desolata. Hoc autem signum irae Dei esse dicebant, quod seminabant multum, et inferebant parum. Principes vero regis Persarum, qui erant trans flumen, interdicebant reaedificationem. Cumque respondissent seniores Juda, quod Deus suus hoc eis praeceperat, cui nefas est contradicere, placuit utrisque ut res ad Darium referretur. Et ascendit Zorobabel cum nuntiis principum ad regem, et honoratus est ab eo, supra quam speraret. Nam in cubiculo regis dormiebat cum aliis duobus cubiculariis. Porro Darius rex coenam exhibuit satrapis Persarum, et praefectis Indiae et Aethiopiae, et magistratibus centum viginti septem provinciarum. Eadem nocte expergefactus noctem ducebat insomnem, et proposuit quaestionem tribus custodibus corporis sui, quod de tribus fortius videretur, rege scilicet, vino et muliere, promittens ei munera et honorem qui sapientius responderet. In crastinum coram satrapis et magistratibus accesserunt illi tres. Et ait primus regem esse fortiorem cunctis. Cum enim homo praesit caeteris animantibus, rex praeest homini, et ad nutum ejus omnia fiunt. Secundus autem praetulit vini fortitudinem, quia cum homo non praesit caeteris, nisi animi fortitudine, vinum superat ipsam animi fortitudinem. Zorobabel vero mulierem fortiorem utroque asseruit. Nam et regibus, et eis qui vites plantant, mulieres, et vitam conferunt et alimoniam, et ad robur usque perducunt, et pro mulieribus homines animas ponere non timent. Retulit quoque se vidisse concubinam cujusdam regis, alapas regi imponentem; cumque illa risisset, regem arridentem, et ea molesta, regem molestatum. Super haec omnia vero veritatem dixit esse fortiorem, quae immutabilis est et sempiterna. Veritas enim Dei omnia creaverat, et ab ejus providentia orbis regebatur, et nil ei resistere poterat. Cumque omnes indicassent fortiorem omnibus esse veritatem, dixit rex ad Zorobabel, ut peteret ab eo quod vellet. Et postulavit Zorobabel fieri templi reaedificationem et vasa Domini remitti in Jerusalem. Et gavisus est rex. Nam idipsum meminit se vovisse. Et scripsit principibus suis per epistolam trans flumen, ut nullatenus impedirent Judaeos, sed de sumptibus regis juvarent eos, dantes eis per singulos dies hostias, similam, vinum, et sal, ut offerant ea Deo coeli, et orent pro vita regis, et filiorum ejus. Et addidit: Qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo ejus, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. Remisit quoque Darius vasa Domini per manum Zorobabel. Qui reditum faciens per Chaldaeam, contribulibus suis regis mandata patefecit, et ascenderunt cum eo multi Jerosolymam. Igitur anno secundo Darii, mense octavo, instabant operi, et compleverunt illud anno septimo Darii, qui erat quadragesimus sextus regni Persarum, secundum quod dictum est in Evangelio: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, id est a prima licentia quam dedit Cyrus redeundi, et reaedificandi templum usque ad septimum annum Darii, quo consummatum est tot anni fluxerunt. Et mortuus est Aggaeus, et sepultus juxta sacerdotum monumenta. Convenerunt autem filii Israel ad dedicationem templi, et dedicaverunt illud mense duo decimo qui apud Latinos Martius dicitur, vicesima tertia die mensis. Et haec est secunda templi dedicatio vernalis. Et celebraverunt filii Israel Phase, secundum legem Domini. De arca vero quomodo, vel quando receperunt eam incertum est. Sed si verum est quod Epiphanus dicit, eam usque ad judicii diem non esse egressuram de latibulo petrae, certum est quod Hebraei, instar prioris, aedificaverunt alteram. Nam inter manubias quas tulerunt Romani de Judaea, leguntur translata arca Domini, candelabrum et mensa. Et mortuus est Zacharias in senectute bona, et sepultus juxta Aggaeum. Porro Darius, cum discessisset ab eo Aegyptus, mortuus est.